fonte: Sala Stampa della Santa Sede

DECRETO DELLA PENITENZIERIA APOSTOLICA CIRCA LE SPECIALI INDULGENZE CONCESSE IN OCCASIONE DELLA XX GIORNATA MONDIALE DELLA GIOVENTÙ

Plenaria conceditur christifidelibus Indulgentia, lucranda suetis sub condicionibus (sacramentali nempe Confessione, eucharistica Communione ac oratione ad mentem Summi Pontificis), animo quidem elongato ab affectu erga quodcumque peccatum, si quot ex sacris functionibus, decursu "XX Mundialis Iuventutis Diei" Coloniae celebrandis, necnon sollemni eiusdem conclusioni attente ac religiose interfuerint. Ceteris christifidelibus, ubicumque fuerint dum praedictus conventus peragetur, partialis conceditur Indulgentia, si corde saltem contrito, ferventibus precibus a Deo petierint ut iuvenes christiani in Fidei professione roborentur, in amore et reverentia erga proprios parentes firmentur, firmumque propositum eliciant instituendae sive familiae ab ipsis noviter formandae, sive iam formatae, sive denique propriae vitae pro cuique vocatione a Deo indicata, iuxta sanctas Evangelii et Matris Ecclesiae normas.

Praesenti pro hac vice valituro. Contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die 2 mensis Augusti anni 2005, in pia "Portiunculae" memoria.

Iacobus Franciscus S.R.E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior

Ioannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.
Regens